Osee 6
Hosea 6 Latin
1in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

3vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

6quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

8Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine

9et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt

10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel

11sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hosea 5
Top of Page
Top of Page