Nahum 1
Nahum 1 Latin
1onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

2Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

3Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

4increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

5montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo

6ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

7bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

8et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae

9quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio

10quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

11ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem

12haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

13et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam

14et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

15ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Micah 7
Top of Page
Top of Page