Psalmi 31
Psalm 31 Latin
1(30-1) victori canticum David (30-2) in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

2(30-3) inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

3(30-4) quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

4(30-5) educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

5(30-6) in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

6(30-7) odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

7(30-8) exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

8(30-9) et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

9(30-10) miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

10(30-11) quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

11(30-12) apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

12(30-13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

13(30-14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

14(30-15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

15(30-16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

16(30-17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

17(30-18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

18(30-19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

19(30-20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

20(30-21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

21(30-22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

22(30-23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

23(30-24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

24(30-25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 30
Top of Page
Top of Page