Psalm 133 Latin 1(132-1) canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno 2(132-2) sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius 3(132-3) sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum |