Psalmi 122
Psalm 122 Latin
1(121-1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus

2(121-2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem

3(121-3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul

4(121-4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

5(121-5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David

6(121-6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

7(121-7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

8(121-8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi

9(121-9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 121
Top of Page
Top of Page