Osee 8
Hosea 8 Latin
1in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt

2me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel

3proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum

4ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent

5proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari

6quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae

7quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

8devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

9quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus

10sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum

11quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum

12scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt

13hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

14et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hosea 7
Top of Page
Top of Page