Psalmi 96
Psalm 96 Latin
1(95-1) canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

2(95-2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

3(95-3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

4(95-4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

5(95-5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

6(95-6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

7(95-7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

8(95-8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

9(95-9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

10(95-10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

11(95-11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

12(95-12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

13(95-13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 95
Top of Page
Top of Page