Zacharias 13
Zechariah 13 Latin
1in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae

2et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra 3et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit 4et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur 5sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea 6et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me

7framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

8et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea

9et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Zechariah 12
Top of Page
Top of Page