Numbers 29 Latin 1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino 7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum 12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis 40(30-1) narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat |