Psalm 143 Latin 1(141-8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi 2(142-1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua 3(142-2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 4(142-3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos 5(142-4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 6(142-5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar 7(142-6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 8(142-7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 9(142-8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 10(142-9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum 11(142-10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 12(142-11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam |