Song of Solomon 6 Latin 1(5-17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum 2(6-1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat 3(6-2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia 4(6-3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata 5(6-4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad 6(6-5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis 7(6-6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis 8(6-7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus 9(6-8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam 10(6-9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata 11(6-10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica 12(6-11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab 13(6-12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te |