Isaias 23
Isaiah 23 Latin
1onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

2tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te

3in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium

4erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines

5cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro

6transite maria ululate qui habitatis in insula

7numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum

8quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae

9Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae

10transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi

11manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius

12et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

13ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam

14ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra

15et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis

16sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

17et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae 18et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Isaiah 22
Top of Page
Top of Page