Psalmi 116
Psalm 116 Latin
1(114-1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae

2(114-2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo

3(114-3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

4(114-4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam

5(114-5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors

6(114-6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

7(114-7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi

8(114-8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa

9(114-9) deambulabo coram Domino in terris viventium

10(115-10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

11(115-11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

12(115-12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

13(115-13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

14(115-14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius

15(115-15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

16(115-16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

17(115-17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

18(115-18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

19(115-19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 115
Top of Page
Top of Page