Paralipomenon I 3
1 Chronicles 3 Latin
1David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 3quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua 4sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem 5porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 6Iebaar quoque et Elisama 7et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie 8necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 9omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

10filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 11pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 12et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 13procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 14sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 15filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 16de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias

17filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel 18Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia 19de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum 20Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque 21filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 22filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero 23filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres 24filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
1 Chronicles 2
Top of Page
Top of Page