1 Chronicles 2 Latin 1filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 3filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque 5filii autem Phares Esrom et Hamul 6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 7filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 8filii Ethan Azarias 9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi 10porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 14quartum Nathanahel quintum Raddai 15sextum Asom septimum David 16quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres 17Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites 18Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon 19cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur 20porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel 21post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 22sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad 23cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 24cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 25nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 26duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam 27sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar 28Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur 29nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid 30filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 31filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi 32filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 33porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel 34Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa 35deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei 36Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad 37Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed 38Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam 39Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa 40Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum 41Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama 42filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 43porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma 44Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei 45filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur 46Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez 47filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph 48concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana 49genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa 50hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 51Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader 52fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum 53et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae 54filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai 55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab |