Genesis 16 Latin 1igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
2dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
4qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
5dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
6cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit 7cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur 8dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio 9dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius 10et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine 11ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam 12hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula 13vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me 14propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad 15peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel 16octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem |