Genesis 20 Latin 1profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
4Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
5nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
6dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
7nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt 8statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde 9vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis 10rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 11respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam 12alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem 13postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim 14tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam 15et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita 16Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam 17orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt 18concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham |