Isaias 27
Isaiah 27 Latin
1in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

2in die illa vinea meri cantabit ei

3ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam

4indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter

5an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi

6qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine

7numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est

8in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

9idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra

10civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius

11in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

12et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel 13et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Isaiah 26
Top of Page
Top of Page