Psalm 125 Latin 1(124-1) canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis 2(124-2) Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum 3(124-3) quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas 4(124-4) benefac Domine bonis et rectis corde 5(124-5) qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel |