Psalmi 3
Psalm 3 Latin
1canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui (3-2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

2(3-3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

3(3-4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

4(3-5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

5(3-6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

6(3-7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

7(3-8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

8(3-9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 2
Top of Page
Top of Page