Psalm 87 Latin 1(86-1) filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 2(86-2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3(86-3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper 4(86-4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi 5(86-5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus 6(86-6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper 7(86-7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te |