Psalm 88 Latin 1(87-1) canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae (87-2) Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 2(87-3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 3(87-4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4(87-5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5(87-6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6(87-7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 7(87-8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 8(87-9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem 9(87-10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas 10(87-11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 11(87-12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12(87-13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 13(87-14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14(87-15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15(87-16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16(87-17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17(87-18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 18(87-19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti |