Daniel 12 Latin 1in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
2et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper
3qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
4tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia 5et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis 6et dixi viro qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium 7et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec 8et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec 9et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum 10eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent 11et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta 12beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque 13tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum |