Psalm 130 Latin 1(129-1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2(129-2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae 3(129-3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4(129-4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi 5(129-5) anima mea ad Dominum 6(129-6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum 7(129-7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 8(129-8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |