Psalmi 61
Psalm 61 Latin
1(60-3) de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

2(60-4) fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

3(60-5) habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper

4(60-6) tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

5(60-7) dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

6(60-8) sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum

7(60-9) sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

8(61-1) victori per Idithun canticum David (61-2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 60
Top of Page
Top of Page