Psalm 62 Latin 1(61-3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius 2(61-4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens 3(61-5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper 4(61-6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea 5(61-7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 6(61-8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo 7(61-9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 8(61-10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul 9(61-11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor 10(61-12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est 11(61-13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum 12(62-1) canticum David cum esset in deserto Iuda (62-2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea |