Psalmi 63
Psalm 63 Latin
1(62-3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

2(62-4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te

3(62-5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

4(62-6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum

5(62-7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

6(62-8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo

7(62-9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

8(62-10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

9(62-11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt

10(62-12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium

11(63-1) victori canticum David (63-2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 62
Top of Page
Top of Page