Psalmi 64
Psalm 64 Latin
1(63-3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

2(63-4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

3(63-5) ut sagittarent in absconditis simplicem

4(63-6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

5(63-7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

6(63-8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

7(63-9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos

8(63-10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent

9(63-11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

10(64-1) victori carmen David cantici (64-2) tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 63
Top of Page
Top of Page