Psalm 65 Latin 1(64-3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat 2(64-4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis 3(64-5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui 4(64-6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui 5(64-7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine 6(64-8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 7(64-9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies 8(64-10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam 9(64-11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10(64-12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11(64-13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 12(64-14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13(65-1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra |