Ad Ephesios 2
Ephesians 2 Latin
1et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 4Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 8gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9non ex operibus ut ne quis glorietur 10ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

11propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 12quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo 13nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi 14ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 15legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 17et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

19ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Ephesians 1
Top of Page
Top of Page