Job 10
Job 10 Latin
1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 9
Top of Page
Top of Page