Isaiah 23 Latin 1onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis 2tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 3in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 4erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines 5cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro 6transite maria ululate qui habitatis in insula 7numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum 8quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae 9Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae 10transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi 11manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius 12et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi 13ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam 14ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra 15et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis 16sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit 17et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae 18et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem |