Matthew 16 Latin 1et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
2at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
3et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
4faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit 5et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere 6qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 7at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus 8sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis 9nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis 10neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis 11quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 12tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum 13venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis 14at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis 15dicit illis vos autem quem me esse dicitis 16respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi 17respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est 18et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam 19et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis 20tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus 21exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere 22et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc 23qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum 24tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 25qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam 26quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua 27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius 28amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo |