Numbers 2 Latin 1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
3ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
4et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
5iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
6et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
7in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
8omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
9universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 10in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 11et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 12iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 13et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 14in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 15et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 16omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 17levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 18ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 19cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 20et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 21cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 22in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 23et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 24omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 25ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 27iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 28cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 29de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 30cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 31omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 32hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 33Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 34feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum |