Psalm 11 Latin 1(10-1) victori David (10-2) in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 2(10-3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde 3(10-4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est 4(10-5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 5(10-6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 6(10-7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 7(10-8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum |