Psalmi 10
Psalm 10 Latin
1(9-22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae

2(9-23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

3(9-24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

4(9-25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

5(9-26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit

6(9-27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

7(9-28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas

8(9-29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem

9(9-30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

10(9-31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter

11(9-32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

12(9-33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum

13(9-34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat

14(9-35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

15(9-36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

16(9-37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius

17(9-38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

18(9-39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 9
Top of Page
Top of Page