Psalm 146 Latin 1(144-21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 2(145-1) alleluia (145-2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 3(145-3) in filio hominis cui non est salus 4(145-4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius 5(145-5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6(145-6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7(145-7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 8(145-8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9(145-9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 10(145-10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem |