Psalm 36 Latin 1(35-1) pro victoria servi Domini David (35-2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius 2(35-3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum 3(35-4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 4(35-5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet 5(35-6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes 6(35-7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine 7(35-8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt 8(35-9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos 9(35-10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 10(35-11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde 11(35-12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat 12(35-13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere |