Psalm 35 Latin 1(34-1) David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me 2(34-2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum 3(34-3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum 4(34-4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi 5(34-5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat 6(34-6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos 7(34-7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae 8(34-8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum 9(34-9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua 10(34-10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento 11(34-11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me 12(34-12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae 13(34-13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur 14(34-14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar 15(34-15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam 16(34-16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis 17(34-17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam 18(34-18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te 19(34-19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo 20(34-20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant 21(34-21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster 22(34-22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me 23(34-23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam 24(34-24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi 25(34-25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum 26(34-26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me 27(34-27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui 28(34-28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |