Psalm 42 Latin 1(41-1) pro victoria doctissimi filiorum Core (41-2) sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus 2(41-3) sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam 3(41-4) fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus 4(41-5) horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis 5(41-6) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius 6(41-7) Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo 7(41-8) abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 8(41-9) per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae 9(41-10) dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico 10(41-11) cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus 11(41-12) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo |