Psalmi 41
Psalm 41 Latin
1(40-1) pro victoria canticum David (40-2) beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus

2(40-3) Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

3(40-4) Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

4(40-5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

5(40-6) inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius

6(40-7) et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet

7(40-8) simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

8(40-9) verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat

9(40-10) sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

10(40-11) tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis

11(40-12) in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi

12(40-13) ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum

13(40-14) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 40
Top of Page
Top of Page