Psalmi 84
Psalm 84 Latin
1(83-1) victori pro torculari filiorum Core canticum (83-2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

2(83-3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

3(83-4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

4(83-5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper

5(83-6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius

6(83-7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam

7(83-8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

8(83-9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper

9(83-10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui

10(83-11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

11(83-12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

12(83-13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 83
Top of Page
Top of Page