Psalm 83 Latin 1(82-1) canticum psalmi Asaph (82-2) Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus 2(82-3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 3(82-4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 4(82-5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5(82-6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6(82-7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 7(82-8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 8(82-9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper 9(82-10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 10(82-11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 11(82-12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 12(82-13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei 13(82-14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 14(82-15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 15(82-16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos 16(82-17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 17(82-18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18(82-19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram |