Osee 5
Hosea 5 Latin
1audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

2et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

3ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel

4non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

5et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

6in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

7in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

8clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

9Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

10facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

11calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

12et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

13et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

14quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

15vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hosea 4
Top of Page
Top of Page