Osee 4
Hosea 4 Latin
1audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

2maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

3propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur

4verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

5et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

6conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

7secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

8peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

9et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

10et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

11fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

12populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

13super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt

14non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

15si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

16quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

17particeps idolorum Ephraim dimitte eum

18separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius

19ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hosea 3
Top of Page
Top of Page