Psalmi 16
Psalm 16 Latin
1(14-5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

2(15-1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

3(15-2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

4(15-3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis

5(15-4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

6(15-5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

7(15-6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

8(15-7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

9(15-8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear

10(15-9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

11(15-10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 15
Top of Page
Top of Page