Psalm 17 Latin 1(16-1) oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii 2(16-2) de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 3(16-3) probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti 4(16-4) cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis 5(16-5) sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea 6(16-6) ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum 7(16-7) mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium 8(16-8) a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me 9(16-9) a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt 10(16-10) adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe 11(16-11) incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram 12(16-12) similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis 13(16-13) surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus 14(16-14) a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum 15(16-15) ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua |