Psalmi 18
Psalm 18 Latin
1(17-1) victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait (17-2) diligam te Domine fortitudo mea

2(17-3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

3(17-4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

4(17-5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

5(17-6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

6(17-7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

7(17-8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

8(17-9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

9(17-10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

10(17-11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

11(17-12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

12(17-13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

13(17-14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

14(17-15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

15(17-16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

16(17-17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

17(17-18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

18(17-19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

19(17-20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

20(17-21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

21(17-22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

22(17-23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

23(17-24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

24(17-25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

25(17-26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

26(17-27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes

27(17-28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

28(17-29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

29(17-30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

30(17-31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

31(17-32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

32(17-33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

33(17-34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

34(17-35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

35(17-36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

36(17-37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

37(17-38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

38(17-39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

39(17-40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

40(17-41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

41(17-42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

42(17-43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

43(17-44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

44(17-45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

45(17-46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

46(17-47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

47(17-48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

48(17-49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

49(17-50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

50(17-51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 17
Top of Page
Top of Page