Psalmi 19
Psalm 19 Latin
1(18-1) victori canticum David (18-2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

2(18-3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

3(18-4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

4(18-5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

5(18-6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

6(18-7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

7(18-8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

8(18-9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

9(18-10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

10(18-11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

11(18-12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

12(18-13) errores quis intelleget ab occultis munda me

13(18-14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

14(18-15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 18
Top of Page
Top of Page