Psalm 58 Latin 1(57-3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite 2(57-4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium 3(57-5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam 4(57-6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 5(57-7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine 6(57-8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur 7(57-9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem 8(57-10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas 9(57-11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii 10(57-12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11(58-1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum (58-2) erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me |